PARTICIPATUS Imperii

PARTICIPATUS Imperii
PARTICIPATUS Imperii
occurrit apud Iul. Capitolin. c. 3. in Vero, ubi cum ait, Defuncto Pio Maximus in eum eomnia contulit, Principatu etiam Imperatoriae potestatis indulto: reponendum docet Isaac. Casaubonus, Participatu; quam lectionem firmat Palatin. et Mediolanensis editio. Item apud Ael. Spartian. in Didio Iuliano, c. 8. ubi iterum, in verbis, Claudium Fompeianum et Tarracinensi ad Principatum evocavit, legendum, Participatum, ut iterum Palatinus codex habet. Nam ad Principatum, quod est in vulgatis, heîc consistere non potest: partiariô enim imperiô eum honestatum volebat Iulianus, non integrô. Vide quoque L. Cod. 6. de Incest. nupt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”